Bar 5

1Exue te Ierusalem stola luctus, et vexationis tuæ: et indue te decore, et honore eius, quæ a Deo tibi est sempiternæ gloriæ. 2Circumdabit te Deus diploide iustitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. 3Deus enim ostendet splendorem suum in te omni, qui sub cælo est. 4Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax iustitiæ, et honor pietatis. 5Exurge Ierusalem, et sta in excelso: et circumspice ad Orientem, et vide collectos filios tuos ab Oriente sole usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria. 6Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni. 7Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei. 8Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israel et mandato Dei. 9Adducet enim Deus Israel cum iucunditate in lumine maiestatis suæ, cum misericordia, et iustitia, quæ est ex ipso.
Copyright information for VulgCC